- MURDRUM
- MURDRUMapud Anglos olim caedem dolô et clam commissam significabat; item mulctam, eô nomine inflictam. Quoties enim cadaver aliquod reperiebatur, nec interfector erat cognitus, nec occius ipse post vulnera eatenus superstes fuisset, ut eloqui potuisset tum intersectorem, tum genus suum, nec satis probaretur, idque et agnatorum et cognatorum utriusque generis propaginis testimoniô, occisum fuisse Anglicum, aut non casu seu infortuniô occisum, pro alienigena habebatur, atque inde pagus seu Comitatus, in quo repertus est, Murdri nomine mulctabatur. Alias, si Anglicum fuisse adsereretur, multa huiusmodi non irrogabatur. Cuius moris originem Canuto Regi tribuit Henr. de Bractona de Corona l. 3. c. 15. non m inus ipsô iure miram: Causa vero inventionis Murdrorum talis fuit, quod in diebus Canuti Regis Danorum, qui post Angliam acquisitam et pacificatam, rogatu Baronum Anglorum, remisit ad Daciam (Daniam) exercitum suum, et ipsi Barones Angliae erga ipsum Regem Canutum fideiussores exstiterunt, quod quotquot Rex in Anglia secum retineret, firmam pacem per omnia haberent, ita quod, si quis Anglorum aliquem hominum, quos Rex secum adduxit, interficeret, si se super hoc defendere non posset iudictô Dei, Aquâ vel Ferrô (Ordaliorum tunc purgatione sollenni) fieret de eo iustitia; si autem aufugeret et capi non posset, solverentur pro eo sexaginta sex Marcae, et colligerentur in villa, ubi quis esset interfestus, et ideo, quia interfectorem non habuerunt, et si in tali villa, propaupertate, colligi non possent, colligerentur in Hundredo (Centuria, intra quam Villa sita) in Thesauro Regis deponendae. Ubi certam habet mulctae summam: cum alii de mulcta in genere loquantur, incolis, intra quorum territroium caedes facta, irroganda, eo quod homicidam eiusmodi aufguere permisissent. Sic in Archivo arcis dLondinensis, inter Placita Coronae saepius occurrit: Villata N. Occisus repertus est N. Nulla Englisheria praesentata, ideo murdrum super Villatam in Misericorida. Cui vetus Ius Cambrobritannorum seu Wallorum, simile erat, Wallesheria dictum. Sed tandem in Comitiis Edwardi III. Parlamentariis, A. C. 1339. utrumque, cum Englisheriae, tum Wallesheriae ius, in desuetudinem abiit, penitusque abolitum est. A quo tempore pro quolibet homicidio, ex malitia patrato, vox Murdri sumi coepit. Vide Io. Seldenum de Synedriis l. 3. c. 7. §. 8. et supra in voce Caedes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.